The Travels of Marco Polo
Chapter 188 : See No. 16 below.8.--(1324).Will of MARCO POLO. (In St. Mark's Library.)[4]In Nom

See No. 16 below.

8.--(1324).

Will of MARCO POLO. (In St. Mark's Library.)[4]

In Nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarnatione Dni. Nri. Jhu. Xri.

millesimo trecentesimo vige- simo tertio, mensis Januarii die nono,[5] intrante Indictione septima, Rivoalti.

Divine inspiracionis donum est et provide mentis arbitrium ut antequam superve- niat mortis iudicium quilibet sua bona sit ordinare sollicitus ne ipsa sua bona inordinata remaneant. Quapropter ego quidem MARCUS PAULO de confinio Sancti Johannis Chrysostomi, dum cotidie debilitarer propter infirmitatem cor- poris, sa.n.u.s tamen per Dei gratiam mente, integroque consilio et sensu, timens ne ab in- testato decederem, et mea bona inordinata remanerent, vocari ad me feci JOHANEM JUSTINIANUM presbiterum Sancti Proculi et Notarium, ipsumque rogavi quatenus hoc meum scriberet testamentum per integrum et compleret. In quo meas fidecommissarias etiam con- st.i.tuo DONATAM dilectam uxorem meam, et FANTINAM et BELLELAM atque MORETAM peramabiles filias meas, ut secundum quod hic ordinavero darique jussero, ita ipse post obitum meum adimpleant. Primiter enim omnium volo et ordi- no dari rectam decimam et volo et ordino distribui libras _denariorum_ _venetorum_ duo millia ultra decimam, de quibus dimitto soldos viginti _denariorum_ _Venet. grossorum_ Monasterio Sancti Laurentii ubi meam eligo sepulturam.

Item di- mitto libras trecentas _den. Venet._ YSABETE QUIRINO cognate mee quas mihi dare tenetur. Item soldos quadraginta cuilibet monasteriorum et hospi- taliorum a Gradu usque ad Capud Aggeris. Item dimitto conventui sanctorum Johanis et Pauli Predicatorum illud quod mihi dare tenetur, et libras decem Fratri RENERIO et libras quinque Fratri BENVENUTO Veneto Ordinis Predicatorum, ultra illud quod mihi dare tenetur. Item dimitto libras quinque cuilibet Congregationi Rivoalti et libras quattuor cuilibet Scolarum sive fraternitatum in quibus sum.

Item dimitto soldos viginti _denariorum Venetorum grossorum_ Presbitero JOHANNI JUSTINIANO notario pro labore istius mei testamenti et ut Dominum pro me teneatur deprecare. Item absolvo PETRUM famulum meum de genere Tartarorum ab omni vinculo servitutis ut Deus absolvat animam meam ab omni culpa et peccato. Item sibi remitto omnia que adquisivit in domo sua labore, et insuper dimitto libras _denariorum Venetorum_ centum. Residuum vero dictarum duarum millia librarum absque decima distribuatur pro anima mea secundum bonam discreptionem commissariarum mearum.

De aliis meis bonis dimitto suprascripte DONATE uxori et commissarie mee libras octo _denariorum Venetorum grossorum_, omni anno dum ipsa vixerit, pro suo usu, ultra suam repromissam et stracium et omne capud ma.s.sariciorum c.u.m tribus lectis corredatis. Omnia uero alia bona mobilia et immobilia inordinata, et si de predictis ordinatis aliqua inordinata remanerent, quoc.u.mque modo jure et forma mihi spectantia, seu que expectare vel pertinere potuerunt vel possent, tam ju- re seccessorio et testamentario ac hereditario aut paterno fraterno materno et ex quac.u.mque alia propinquitate sive ex linea ascendenti et descendenti vel ex colaterali vel alia quac.u.mque de causa mihi pertinencia seu expectancia et de quibus secundum for- mam statuti Veneciarum mihi expectaret, plenam et specialem facere mentionem seu dis- posicionem et ordinacionem quamquam in hoc et in omni casu ex forma statuti specificater facio specialiter et expresse dimitto suprascriptis filiabus meis FANTINE, BELLELE, et MORETE, libere et absolute inter eas equaliter dividenda, ipsasque mihi heredes inst.i.tuo in omnibus et singulis meis bonis mobilibus et immobilibus juribus et actionibus, tacitis et expressis qualiterc.u.mque ut predicitur michi pertinentibus et expec- tantibus. Salvo quod MORETA predicta filia mea habere debeat ante partem de mo- re tantum quantum habuit quelibet aliarum filiarum mearum pro dote et corredis suis. Tamen volo quod si que in hoc meo testamento essent contra statuta et consilia Communis Veneciarum corrigantur et reducantur ad ipsa statuta et consilia. Preterea do et confero suprascriptis commissariabus meis post obitum meum plenam virtutem et po- testatem dictam meam commissariam intromittendi administrandi et furniendi, inquirendi inter- pellandi placitandi respondendi ad vocationem interdicta et placita tollendi, legem petendi et consequendi si opus fuerit, in anima mea jurandi, sententiam audiendi et prosequendi, vendendi et alienandi, intromittendi et interdicendi petendi et exigendi sive excuciendi omnia mea bona, et habere a cunctis personis ubic.u.mque et apud quemc.u.mque ea vel ex eis poterint invenire, c.u.m carta et sine carta, in curia et extra curia, et omnes securitatis cartas et omnes alias cartas necessarias faciendi, sicut egomet presens vivens facere possem et deberem. Et ita hoc meum Testamentum firmum et sta- bille esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel violare presumpserit male- dicionem Omnipotentis Dei incurrat, et sub anathemate trecentorum decem et octo Patrum constrictus permaneat, et insuper componat ad suprascriptas meas fidecommissarias aureas libras quinque, et hec mei Testamenti Carta in sua permaneat firmitate.

Signum suprascripti Domini Marci Paulo qui hec rogavit fieri.

"Ego PETRUS GRIFO testis presbiter.

"Ego NUFRIUS BARBERIUS testis.

"Ego JOHANES JUSTINIa.n.u.s presbiter Sancti Proculi et notarius complevi et roboravi."

9.--(1325).

Release, dated 7th June, 1325, by the Lady Donata and her three daughters, Fantina, Bellella, and Marota, as Executors of the deceased Marco Polo, to Marco Bragadino. (From the _Archivio Notarile_ at Venice.)

"In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Inc. Dni. Ntri. Jhu. Xri. Millesimo trecentesimo vigesimo quinto, mensis Junii die septimo, exeunte Indictione octava, Rivoalti.

"Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos DONATA relicta, FANTINA, BELLELLA et MAROTA quondam filie, et nunc omnes commissarie MARCI POLO de confinio Sancti Joannis Grisostomi c.u.m nostris successoribus, tibi MARCO BRAGADINO quondam de confinio Sancti Geminiani nunc de confinio Sancti Joannis Grisostomi, quondam genero antedicti MARCI POLO et tuis heredibus, de omnibus bonis mobillibus quondam suprascripti MARCI POLO seu ipsius commissarie per te dictum MARCHUM BRAGADINO quoque modo et forma intromissis habitis et receptis, ante obitum, ad obitum, et post obitum ipsius MARCI POLO, et insuper de tota collegancia quam a dicti quondam MARCO POLO habuisti, et de ejus lucro usque ad presentem diem * *

* * * * si igitur contra hanc securitatis cartam ire temptaverimus tunc emendare debeamus c.u.m nostris successoribus tibi et tuis heredibus auri libras quinque, et hec securitatis carta in sua permaneat firmitate.

Signum suprascriptarum DONATE relicte, FANTINE, BELLELLE et MAROTE, omnium filiarum et nunc commissarie, que hec rogaverunt fieri.

"Ego PETRUS Ma.s.sARIO clericus Ecclesie Scti. Geminiani testis subscripsi.

"Ego SIMEON GORGII de Jadra testis subscripsi.

"Ego DOMINICUS MOZZO presbiter pleba.n.u.s Scti. Geminiani et notarius complevi et roboravi.

"MARCUS BARISANO presbiter Canonicus et notarius ut vidi in matre testis sum in fillia.

"Ego JOANNES TEUPULLO Judex Esaminatorum ut vidi in matre testis sum in fillia.

"(L.S.N.) Ego magister ALBERTINUS DE MAYIS Notarius Veneciarum hoc exemplum exemplari anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi Millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto mensis Julii die septimo, intrante indictione octava, Rivoalti, nil addens nec minuens quod sentenciam mutet vel sensum tollat, complevi et roboravi."[6]

10.--(1326).

Resolution of Counsel of XL. condemning Zanino Grioni for insulting Donna Moreta Polo in Campo San Vitale.

(_Avvogaria di Comun._ Reg. I. Raspe, 1324-1341, Carta 23 del 1325.)*

"MCCCXXV. Die xxvi. Februarii.

"c.u.m ZANINUS GRIONI quondam Ser LIONARDI GRIONI contrate Sancte Heustachii diceretur intulisse iniuriam Domine MORETE qm. Dni. MARCI POLO, de presente mense in Campo Sancti Vitalis et de verbis iniuriosis et factis.... Capta fuit pars hodie in dicto consilio de XL. quod dictus ZANINUS condemnatus sit ad standum duobus mensibus in carceribus comunis, scilicet in quarantia.

"Die eodem ante prandium dictus ZANINUS GRIONI fuit consignatus capitaneo et custodibus quarantie," etc.

11.--(1328).

(_Maj. Cons. Delib. Brutus_, c. 77.)*

"MCCXXVII. Die 27 Januarii.

"Capta. Quod quoddam instrumentum vigoris et roboris processi et facti a quondam Ser MARCO PAULO contra Ser HENRIc.u.m QUIRINO et Pauli dictum dictum Sclavo [sic] JOHANNI et PHYLIPPO et ANFOSIO QUIRINO, scriptum per presbyterum Johannem Taiapetra, quod est adheo corosum quod legi non potest, relevetur et fiat," etc.

12.--(1328).

Judgment on a Plaint lodged by Marco Polo, called Marcolino, regarding a legacy from Maffeo Polo the Elder. (See I. p. 77.)

(_Avvogaria di Comun._ Raspe Reg. i. 1324-1341, c. 14 tergo, del 1329.)*

"1328. Die xv. Mensis Marcii.

"c.u.m coram dominis Advocatoribus Comunis per D. MARc.u.m, dictum MARCOLINUM PAULO sancti Johannis Grisostomi fuisset querela depositata de translatione et alienatione imprest.i.torum olim Domini MAPHEI PAULO majoris Scti. Joh. Gris., facta domino MARCO PAULO de dicto confinio in MCCCXVIII mense Maii, die xi, et postea facta heredibus ejusdem dni.

MARCI PAULO post ejus mortem,.. c.u.m videretur eisdem dominis Advocatoribus quod dicte translationes et alienationes imprest.i.torum fuerint injuste ac indebite facte, videlicet in tantum quantum sunt libre mille dimisse MARCO dicto MARCOLINO PAULO predicto in testamento dicti olim dni. MATHEI PAULO maioris, facti in anno domini MCCCVIII mense Februarii die vi intrante indictione viii'a.... Capta fuit pars in ipso consilio de XL'ta quod dicta translactio et alienatio imprest.i.torum.... revocentur, ca.s.sentur, et annulentur, in tantum videlicet quantum sunt dicte mille libre," etc.

13.--(1328).

Grant of citizens.h.i.+p to Marco Polo's old slave Peter the Tartar. (See vol.

i. p. 72.)

(_Maj. Conc. Delib. Brutus_, Cart. 78 t.)*

"MCCCXXVIII, die vii Aprilis.

"(Capta) Quod fiat gratia PETRO S. Marie Formose, olim sclavorum Ser MARCI PAULI Sancti Joh. Gris., qui longo tempore fuit Venetiis, pro s...o...b..no portamento, de cetero sit Venetus, et pro Venetus [sic]

haberi et tractari debeat."

14.--(1328).

Process against the Lady Donata Polo for a breach of trust See vol. i. p.

77 (as No. 12, c. 8, del 1328).*

"MCCCXXVIII. Die ultimo Maii.

"c.u.m olim de mandato ... curie Pet.i.tionum, ad pet.i.tionem Ser BERTUTII QUIRINO factum fuerit apud Dominam DONATAM PAULO Sancti Job. Gris., quoddam sequestrum de certis rebus, inter quas erant duo sachi c.u.m Venetis grossis intus, legati et bullati, et postea in una capsella sigillata repositi, prout in scripturis dicti sequestri plenius continetur. Et c.u.m diceretur fuisse subtractam aliquam pecunie quant.i.tatem, non bono modo, de dictis sachis, post dictum sequestrum, et dicta de causa per dictos dominos Advocatores ... fuerit hodie in conscilio de XL. placitata dicta Dna. DONATA PAULO, penes quam dicta capsella c.u.m sachis remansit hucusque.

Chapter 188 : See No. 16 below.8.--(1324).Will of MARCO POLO. (In St. Mark's Library.)[4]In Nom
  • 14
  • 16
  • 18
  • 20
  • 22
  • 24
  • 26
  • 28
Select Lang
Tap the screen to use reading tools Tip: You can use left and right keyboard keys to browse between chapters.