The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation
Chapter 176 : Persuasio ad non credentes terrarum diuersitates per orben terrae.Mirabilis Deus mirab

Persuasio ad non credentes terrarum diuersitates per orben terrae.

Mirabilis Deus mirabilia propter semetipsum creauit, vt scilicet ab intellectualibus creaturis suis intelligeretur, et per hoc diligeretur, atque in hoc ipse creator, et creatura se mutuo fruerentur. Mirabilis est ergo Deus maxime in illo, qud ipse solus sufficit sibi: et mirabilis in altis Dominus, hoc est, in coelo et in coelestibus: sed et mirabilis in terris, et in terrestribus: tamen si verum indicauerimus, nihil est mirabile, quod mirum videri non debet, si ille qui omnipotens est, fecit quaecunque voluit in coelo et in terra. Sed ecce dum n.o.bis contingit videre rem quam prius non vidimus, miratur noster animus, non qud simpliciter mirum est, sed quod n.o.bis id mirum et nouum. Deus vnus, simplex quidem est, vt creaturae coelestes qu Deo magis de propinquo sunt e simpliciores existunt. Terrestres autem qud in situ remotiori sint, idcirc magis diuersae, magis contrariae inter se sunt.

[Sidenote: Reprehensio incredulorum qui nihil credunt, nisi quod domi viderint.] Ergo quicunque sapiens est non stupet animo, dum in terrenis respicit res varias, et diuersas, vel dum diuersa contingunt, seu inueniuntur in partibus terrae diuersis: sed qui intellectum super sensum non eleuant, et magis credunt oculo suo corporeo, quam spirituali, et qui nunquam a natiuitatis suae loco recesserunt, isti vix volunt credere, seu possunt alijs vera narrantibus de mundi diuersitatibus.

Attamen tales, si vellent, de facili videre possint suum errorem. Quia quicunque natus in vna ciuitate, vel patria, si tantummodo moueat se ad proximam ciuitatem, inueniet ibi procul dubio aliquam differentiam, vel diuersitatem in idiomate linguae, vel in modo loquendi, in moribus hominum, in occupationibus, in legibus, in consuetudinibus, vel etiam in agrorom fructibus, in arborum frugibus, seu in his quae gignuntur in terra, in aere, et in aquis.

Si ergo aliqualiter inueniri possit differentia in proximo, quanto maior sit distantia, tanto maior differentia aestimandi est in remoto, vel in remotiori, seu remotissimo loco. Vnde ego, quia in praecedente parte tractatus narrare coepi aliqua, quae in his, et in peregrinatione mea vsque in terram promissionis sanctam vidi, de quibus etiam potest, et poterit constare multis, qui in partibus nostris eadem peregrinatione me praecesserunt, et secuti sunt, procedam in describendo aliqua illorum, quae vidi et percepi in deambulatione mea, qua peragraui multas alias terras, et perlegi multas vndas, vsque in multorum hoc tempus annorum, et propter insipientes, et discredentes non tacebo. Sed nec propter credentes nec sapientes satis mouebor; tamen vt diuersa Dei opera qui respicere non possunt oculo, saltem legant, vel audiant ex hoc scripto. Pauca vtique vidi horum quae sunt, sed pauca horum quae vidi, narrabo.

CAPVT. 25.

De Armenia, Persia, et Amazonia.

De regionibus quae Iudeae contiguantur, scilicet Arabia, Aegypto et Syria, statui modic.u.m vltra narrare, relinquens hunc loc.u.m narrandi alijs peregrinis. Et festinans ad terras remotiores, Armeniam minorem, non per singulas ciuitates, sed celeriter transiens, vidi a remotis amplum castrum vocatum Dei espoyer de quo mihi sustinui dici, quod sit vastum, et a nemine, habitatum, nisi a fantastica quadam Domina, seruante in medio maioris aulae super perticam, volucrem rapacem, quae dicitur Latine accipiter, vel huiusmodi: quam auem, si aliquis hominum ingrediens se custodire peruigil absque vlla somnolentia per septem continuos dies et noctes posset, ipsa Domina in fine facti apparens concederet illi quantamcunque faceret pet.i.tionem terrae, commodi, vel honoris, sed si obdormiret, periret. Huic tamen dicto parum curaui accommodare aurem, nisi quod communiter dicebatur, in bene transacto tempore praedicta fuisse tentata per duas personas, vnum Regem, et alterum Pastorem. Et Regi quidem quod indebitam fecit pet.i.tionem, vile successit negotium, pastori peroptime successit negotium.

In Armenia maiori, est magna et bona ciuitas Artyron ad dietam prope fluuium Euphratem. Et sunt ibi duo montes euecti valde, vnus Sabissatele, alter Ararath, quorum vltimus habet per anfractius, et periodos per ascensum viae, fere 7. leucas, et quasi omni tempore est plenus niue.

In illo loco fertur quicuisse Arca diluuii, cuius vnicus a.s.ser monstratur, in Ecclesia Monachorum ad montis pedem habitantium; attamem nullus hominum pro frigore nimio attentare praesumit ascensum.

Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dic.u.n.t qud Noe illam fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille habebantur Ecclesiae.

In illa Armenia sub Imperio Persiae est famosa ciuitas Tauris, vbi de mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura. Hinc ad decem diates ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et est in eodem imperio ciuitas valde magna Ca.s.sach, quae recto itinere dicitur store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius Persiae in hac terra noscitur esse, c.u.m tamen Carnaa sit satis maior.

Circa fines Persiae in terra Sennaar, est illa quae olim dicebatur Babylonia, nec apparet ibi aliquid, quam ruinae grandis et vetustae cuitatis, quae ab hominibus est deserta, sed a Draconibus inhabitata, et alijs animalibus, et volucribus venenosis. Hanc terram tenet Imperator Persarum, vt supra dixi.

Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna, quamuis n.o.bilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.

Amazonia est modica insula, quam absquae viris sofae regunt et inhabitant mulieres: cuius rei prima causa haec fuit.

Olim c.u.m insula communiter a viris, et mulieribus habitabatur, Rex eius dictus Colopius c.u.m omnibus n.o.bilibus suis in bello contra Regnum Scithiae occisus fuit. Audientes igitur n.o.bilium vxores ipsius insulae se viduatas, super his, in doloroso furore animi ad plures congressiones occiderunt et fugauerunt omnes aliarum mulierum maritos, ne scilicet sua ingennitas subiaceret voluntati, et potestati plebis. Et tandem post reformatam inter se pacem mulieres inito consilio statuerum se solas absque viris dominari in terra, atque ex tunc sumi sibi regimen per certam electionis formam quae robusta, agilis, sapiens, iuuenis, ac valens apparet in armis.

Sciendum tamen est, extra hanc insulam flumen esse, et alias modicas insulas, quarum vna dicitur Carmagite, de quibus licitum est ijs accessire viros, et amasios bis in anno, ita vt nulla moram trahat septem dierum naturalium sub poena indubitata occisionis. Infantem masculum nutrire licet quoadusque per se comedat et gradiatur, tunc transmittendus est in domum paternam. Generosae natae puellae aufertur ignito cultro vber sinistrum pro scuto gerendo, degeneri dextrum, ad sagittandum de arcu Turco.

Regina c.u.m consiliaribus et officialibus suis regit sapienter et bene terram, et seruat omnes sibi sub districta obedientia, per leges, et poenas, et amendas conscriptas. Et c.u.m circ.u.miacentium insularum Reges contra se ad inuicem proeliari solent, tunc Regina Amazoniae c.u.m suis n.o.bilibus ab vna parte pro magno stipendio vocari solet in adiutorium, vbi et inuentae sunt sapientes in consilijs, probae in armis, acres in conflictibus, et in omnibus Curiae actibus bene valentes.

CAPVT. 26.

De Aethiopia, et Diamantibus, et de infima India.

Aethiopia consist.i.t a terra Chaldeorum in Austrum, quae distinguitur in Orientalem Aethiopiam, et ['and' in source text--KTH] Meridionalem, quarum prima in illis partibus vocatur Cush, propter hominum nigredinem, altera Mauritania. [Sidenote: Mauritania. Regnum Saba.] Et est ibi Regnum Saba, de quo legitur, quod Regi Salomoni Regis Arab.u.m, et Saba, dona et tributa adduxerunt. Eque Regina Saba venit a finibus, hoc est, a longinquis terrae partibus audire sapientiam Salomonis. Omnes in Aethiopia aquae in fluuijs et riparijs, et fontibus sapiunt Sal, propter nimium calorem. [Sidenote: Plinius.] Est ibi vnus aquae fons ita de nocte calidus, vt nemo in eo sustineat manum, et ita de die frigidus, vt bibi vix possit.

Generaliter isti de Mauritania Aethiopes comedunt parum, de facili inebriantur, fluxum ventris patiuntur nec diu viuunt.

[Sidenote: India triplex.] De Aethiopia intratur in Indiam, mediam, nam triplex est videlicet infima, quae in quibusdam suis partibus est nimis frigida ad inhabitandum: Media quae satis temperata est, et superior, quae nimis calida. In India infima propter continuum et graue frigus generatur christallum de aqua per gelu, sicut quidam a.s.serunt. Sed certum est ibi haberi rupes christalli, et in illis gigni optimos Diamantes, quos lingua illius vocant Hamefht. [Sic. 'Hamese' in English version below--KTH.]

Est autem diamas paruus praeciosus lapis, magnae virtutis, sicut plenius describitur in lapidariis. Quidam inueniuntur in magnitudine pisi, vel etiam piso minores: alii ad quant.i.tatem fabae, sed nullus maior auellana, vel nuce. Et dicitur de eo in partibus illis quod si hic qui portat sit continens, et sobrius reddit illum magnanimum et audacem, et iuuat in causis iustis certantem, conseruat substantias corporales, aufert praua somnia, depellit prauorum spirituum illusiones, sortilegia, et incantationes, ac valet contra lunaticam pa.s.sionem, vt daemonis obsessionem, et venenosum quod illi appropinquauerit exsudat, et exhumescit.

Optimi Diamantes de India a.s.simulantur in colore multum christallo, sed sunt aliquantulum magis citrini, et pro sui duritie poliri non possunt.

Inueniuntur autem ibi nonnulli subnigri ad colorem violae: Alii nasc.u.n.tur in Arabia nigri, et tenuiores praedictis, alii in Macedonia, et quidam in Cypro, sed in mineriis auri, dum prima ma.s.sa in minutias confringitur, interdum reperiuntur. Sciendum enim est, saepe plures simul crescere, nec non generant, et concipiunt inuicem de rore coeli, quemadmodum et Margaritae: quod ego pluries tentans, accepi de rupe cespitem c.u.m diamante masculo, et femella, plantans in pratello, et frequentans, focillans madefeci de rore Maii. Et ecce in breui, paruulus ex iis gignebatur, nascebatur, et adolescebat ad debitam quant.i.tatem: fiunt ver omnes per naturam c.u.m pluribus angulis vt trium vel quatuor, aut quinque laterum, et nonnulli c.u.m lateribus senis. E contra omnes margaritae nasc.u.n.tur in forma sphaerica, seu rotunda.

Et notandum qud mercatores, pro diamantibus frequenter aliud vendunt: Nam solet commixtio fieri de christallo Crochee, de Saphiro, de Lonpes Citrino, de lapide Yri, et de paruis petris ex murium nidis. Probatio veri diamantis haberi potest his modis.

Prim si ita inuenitur tener, vt se poliri dimittat non est verus.

Item si de eo non potest scindi vitrum cristallum, non est verus.

Item accipe paruum quant.i.tatis lapidem Adamantem, qui solet sibi attrahere ac.u.m et ferrum, et pone verum diamantem, super adamantem, tuncque si ministraueris adamanti ac.u.m, videbis adamantem operari nihil, vero diamante praesente, dum tamen adamas non sit diamante maior.

Item si cultellum laminae tenuis, habentem in manubrio inclusum vel alligatum verum diamantem in mensa vel a.s.sere erexeris, protinus vt ipsi venenum appropinquabit, stabit tremulans atque sudans. Et notandum, qud per luxuriosum, seu gulosum qui ferret diamantem amitteret virtutem ad tempus.

Terra Indiae appellatur ab Indo ibi currente fluuio, cuius anguillae inueniuntur quandoque vltra 20. pedes in longitudine. In media India transitur per multas insulas vsque ad mare Oceanum, in insulam Ormuz, vbi Mercatores Venetiae saepe tendunt, sed viri, qui a.s.sueti non sunt tantum sustinere calorem, ne exeant perpendicula de corporibus prope ad genua, ibi se contra hoc debite inuoluunt, et ligant, nec audent ibi transire nauibus ferrum continentibus, ne teneantur de rupibus adamantum.

Hic in aliquibus Aethiopiae partibus habitant publice, inhonestorum vtriusque s.e.xus hominum consuetudinem inhonestam gerentes, et in aestu meridiano refrigerandi causa exeunt circa ciuitatem ad riparias iacere, et discurrere nudis prorsus corporibus omni pudore reiecto, ex quo procul dubio inhonesta vitia sequuntur.

Est et non longe ab ista insula regio seu insula Caua vel Chaua, quae a primo statu multum est minorata per mare. Hi sunt infidelissimi Paganorum.

Nam quidam adorant Solem, alij Lunam, ignem, aquam, et terram, arborem, vel serpentem, vel cui de mane prim obuiant. Ibi magni mures, quos nos dicimus rattas, sunt in quant.i.tate paruorum canum. Et quoniam per cattos capi non possunt, capiuntur per canes maiores.

Corpora mortuoram non sepeliuntur ibi, nec cadauera quaelibet bestiarum operiuntur, qud ad aeris aestum carnes in breui tempore consumuntur, nam et tota insula consist.i.t sub zona torrida. Inde transiri potest per mare in Indiam superiorem, sine maiorem, videlicet Imperium Presbyteri Ioannis ad portum ciuitatis Zarke, quae est elegans et bona satis. In ea habitant plurimi Catholicae fidei Christiani: et habentur plurimae Abbatiae religiosorum, quas olim Dux Danorum Ogerus const.i.tuit, vnde et vsque nunc dic.u.n.tur Ecclesiae Dani, atque ex hoc nauigari potest in terram Lombe.

CAPVT. 27.

De foresto Piperis, et fonte iuuentutis.

Regio seu insula dicta Lombe, spatiosa quidem est, continens forestum dictum alias Tombar, longum per dietas 18. In orbe vniuerso non noscimus crescere piper, praeterquam in hoc foresto. In quo et habetur duae, ciuitates, vna Flandrina, (et illa ciuitas inhabitata est a Iudaeis, et Christianis, inter quos saepe magna seditio oritur) altera Singlant: quas quondam Da.n.u.s fertur funda.s.se Ogerus, vocans vnam Flandrinam, nomine auiae suae ex parte patris sui, alteram Florentam nomine auiae ex parte matris suae, quae mutato nomine nunc vocatur Singlant.

Sciendum est autem, piper ibi crescere in hunc modum: sicut nos plantamus vites aut quercus arbores robustas, vt vitis c.u.m fructibus se spargat, vt supportetur per ramos, sic coluntur arbusta piperis ad arbores foresti, et sparguntur per ramos, et dependent fructus vt botri. Et venit in eodem arbusto triplex piper in anno.

Primum est quod vocatur longum piper, et venit priusquam nasc.u.n.tur folia in arbustis, quemadmodum nos in arbore videmus corylo in hyeme ante folia praecedere quasdam caudulas longas, quo circa initium vindemiato, nasc.u.n.tur c.u.m foliis botri piperis viridis ad similitudinem paruarum vuarum. Quod quidem circa tempus Iulii in eadem viriditate vindemiatum in aestu feruido siccatur ad Solem, vt accipiat nigredinem, et rugarum contractionem.

Postea exurgit piper alb.u.m in granis minoribus, et in abundantia satis minori, quo tanquam preciosiori vtuntur in partibus illis et rar vendunt ad partes istas.

Primum piper appellatur Sorbotyn, secundum Fulful, tertium ver Bauos.

Sunt autem per nemus istud fera animalia, et venenosa, sicut parui serpentes, colubri, et huiusmodi, de quibus nescio quis famam diffundit per nostras partes, quod vindemiatores piperis tales vermes fugant per ignem: sed non est ita, im vngunt brachia ma.n.u.s, tibias, et pedes c.u.m quodam succo herbae dictae Limonse, a quo cito diffugit omne venenum.

In huius foresti capite sub monte Polembo, est ciuitas dicta Bolemba, et sub eodem monte fons qui dicitur Iuuentutis. Aqua huius fontis reddit odorem et saporem quasi de omni genere aromatum, nam singulis pene horis immutat odorem, et saporem. Et quisquis per aliquos dies potat ieiuno stomacho sanatur in breui tempore, a quacunque interiori infirmitate, languore duntaxat mortis excepto: et sane illorum qui prope sunt, et frequenter bibunt apparet per totum vitae tempus mira iuuentus. Ego autem ter vel quater bibi, quamobrem et vsque hodie arbitror potius me corporaliter valere. Putatur enim fons ille immediate per poros subterraneos eliquari de fonte paradisi terrestris, ita qud nulla via decurrentium super terram fluentium vitietur. In ista etiam regione, et in insulis circ.u.mquaque crescit gingiber valde bonum, vnde et mercatores saepe ibi tendunt de Venetia pro emendo pipere et gingibere. Gentes ver huius insulae peruersae et stollidissimae sunt superst.i.tionis adorantes bouem tanquam animal beatissimum, propter eius simplicitatem mansuetudinem, patientiam, et vtilitatem.

Mult.i.tudo cuiuslibet ciuitatis vel uillae vnum specialem nutrit bouem, quem postquam laborauit in aratro per s.e.x annos immolant manducantes pariter c.u.m maxima solemnitate. Et quicunque inde minimam minutiam comedit, reputat se sanctificatum totum.

Porro apud Regem tenetur bos singularis, cuius custos diligentissime vrinam in uase aureo accipit simpliciter, et de fimo in vase consimili: et quotidie venit summus eorum praelatus quem dic.u.n.t Archiprotoplaustum, offert personaliter in praedictis preciosis vasis, Domino Regi de bouis vrina et fimo, atque in vrina, quam appellant Gaul, tingens ma.n.u.s, defricit, et perungit Regis pectus et frontem, deinde similiter de fimo in multa cordis attentione, ad finem vt possint a.s.sequi quatuor virtutes bouis praefati.

Post regem c.u.m reuerentia accedunt, et vnguntur Barones, principes, et post ipsos caeteri ordinati quicunque attingere possint, putantes se sanctificari per rem penitus non valentem, imo nimis foetidam, et inhostem.

Praeterea populi isti colunt Idola facta ad medium in forma humana, et ad medium in forma bouis. In quibus permissione Dei per eorum perfidiam maligni spiritus habitant dantes de interrogatis responsa. Et hijs Idolis offerunt infinita donari aquandoque, et sacrificant interdum proprios infantes, ipsorum sanguine Idola respergentes.

Dum hic maritus moritur, vxor comburitur c.u.m marito, nisi de illo habeat sobolem c.u.m quo viuere solet, et vilet. Quae sibi eligit c.u.m prole superuiuere, non habebitur de caetero fide digna.

Chapter 176 : Persuasio ad non credentes terrarum diuersitates per orben terrae.Mirabilis Deus mirab
  • 14
  • 16
  • 18
  • 20
  • 22
  • 24
  • 26
  • 28
Select Lang
Tap the screen to use reading tools Tip: You can use left and right keyboard keys to browse between chapters.