The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation
Chapter 189 : END OF MANDEVILLE'S VOYAGES.Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch

END OF MANDEVILLE'S VOYAGES.

Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch of Hierusalem, and confirmed by Clement the fift bishop of Rome: in the 34 yere of Edward the first. Lelandus.

Antonius Beckus episcopus Dunelmensis fuit, regnante Edwardo eius appelationis ab aduentu Gulielmi magni in Angliam primo. Electus est in patriarcham Hierosolymitanum anno Christo 1305, et a Clemente quinto Rom.

pontifice confirmatus. Splendidus erat supra quam decebat episcopum.

Construxit castrum Achelandae, quatuor pa.s.suum millibus a Dunelmo in ripa Vnduglessi fluuioli. Elteshamum etiam vicinum Grenouico, ac Somaridunum castellum Lindianae prouinciae, aedificijs ill.u.s.tria reddidit. Deinde et palatium Londini erexit, quod nunc Edwardi principis est. Tandem ex splendore nimio, et potentia conflauit sibi apud n.o.bilitatem ingentem inuidiam, quam viuens nunquam extinguere potuit. Sed de Antonio, et eius scriptis fusius in opere, cuius t.i.tulus de pontificibus Britannicis, dicemus. Obijt Antonius anno a nato in salutem nostram Christo, 1310, Edwardo secundo regnante.

The same in English.

Anthony Beck was bishop of Durisme in the time of the reigne of Edward the first of that name after the inuasion of William the great into England.

This Anthony was elected patriarch of Ierusalem in the yeere of our Lord G.o.d 1305, and was confirmed by Clement the fift, pope of Rome. He was of greater magnificence then for the calling of a bishop. He founded also the castle of Acheland foure miles from Durisme, on the sh.o.r.e of a prety riuer called Vnduglesme. [Footnote: Probably Barnard Castle, on the Tees.] He much beautified with new buildings Eltham mannor nere vnto Greenwich, and the castle Somaridune in the county of Lindsey. [Footnote: Lindsey is the popular name for the north part of County Lincoln.] And lastly, he built new out of the ground the palace of London, which now is in possession of prince Edward. Insomuch, that at length, through his ouer great magnificence and power he procured to himselfe great enuy among the n.o.bility, which he could not a.s.swage during the rest of his life. But of this Anthony and of his writings we will speake more at large in our booke int.i.tuled of the Britain bishops. This Anthony finished his life in the yere of our Lord G.o.d, 1310, and in the reigne of king Edward the second.

Incipit Itinerarium fratris Odorici fratrum minorum de mirabilibus Orientalium Tartarorum.

Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quae possum veraciter enarrare. Prim transiens Mare Maius me de Pera iuxta Constantinopolim transtuli Trapesundam, quae antiquitus Pontus vocabatur: Haec terra bene situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit, scilicet hominem ducentem sec.u.m plusquam 4000 perdic.u.m. h.o.m.o autem per terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam castrum dictum Zauena duxit, distans a Trapesunda per tres dietas. Hae perdices illius conditionis erant, c.u.m h.o.m.o ille quiescere voluit, omnes se aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad loc.u.m vnde venerat, adduxit.

In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis.

[Sidenote: Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad quandam ciuitatem quae vocatur Azaron, quae erat multum opulenta antiquitus, sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Haec ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur qud altius situatur quam aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venae illarum aquarum oriri videntur et scaturire a flumine magno Euphrate quod per vnam dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratae dicitur qud nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur, hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote: Tauris ciuitas Persiae.] Vltra veni Tauris ciuitatem magnam et regalem, quae antiquitus Susis dicta est. Haec ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quam aliqua quae sit in mundo, nam nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur, quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum bene situatur: Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac dic.u.n.t Christiani qui ibi sunt, qud credunt Imperatorem plus de ea accipere, quam Regem Franciae de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus dominantur. [Sidenote: Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore aestiuo commoratur; In hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc: Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad quam multa mercimonia portantur. Vltra c.u.m quadam societate Carauanorum iui versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni ad ciuitatem trium Magorum quae vocatur Ca.s.san, [Marginal note: Vel Ca.s.sibin.] quae regia ciuitas est et n.o.bilis, nisi quod Tartari eam in magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculose, sunt L. dietiae, et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quae pertranseo. [Sidenote: Gest.]

Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum per vnam dietam, quod mire est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est abundantia omnium victualium, et ficuum potissime, et vuarum siccarum et viridium, plus vt credo quam in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dic.u.n.t Saraceni, quod in ea nullus Christia.n.u.s vltra annum viuere vnquam potest. [Sidenote: Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quae maxima ciuitas antiquitus erat, cuius ambitus erat fere L. Miliaria, quae magna d.a.m.na intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quae omnium victualium plenissima est, et pulcherrime situata; iuxta eam sunt montes in quibus sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminae non: haec terra correspondet Chaldeae versus transmontana.

De moribus Chaldaeorum, et de India.

Inde iui in Chaldaeam quae est regnum magnum, et transiui iuxta turrim Babel: Haec regio suam linguam propriam habet, et ibi sunt homines formosi, et foeminae turpes: et homines illius regionis vadunt compti crinibus, et ornati, vt hic mulieres, et portant super capita sua fasciola aurea c.u.m gemmis, et margaritis; mulieres ver solum vnam vilem camisiam attingentem vsque ad genua, habentem manicas longas et largas, quae vsque ad terram protenduntur: Et vadunt discalceatae portantes Serablans vsque ad terram.

Triceas non portant, sed capilli earum circ.u.mquaque disperguntur: et alia multa et mirabilia sunt ibidem. Inde veni in Indiam quae infra terram est, quam Tartari multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum dactilos comedunt, quarum xlij, librae habentur pro minori quam pro vno grosso. [Sidenote: Ormus.] Vltra transsiui per multas dietas ad mare oceanum, et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quae est optime murata, et multa mercimonia et diuitiae in ea sunt; in ea tantus calor est, quod virilia hominum exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum: ide homines illius terrae volentes viuere, faciunt vnctionum, et vngunt illa, et sic vncta in quibusdam sacculis ponunt circa se cingentes, et aliter morerentur: In hac terra homines vtuntur nauigio quae vocatur Iase, suitium sparto. [Sidenote: Thana.] Ego autem ascendi in vnum illorum in quo nullum ferrum potui reperrire, et in viginta octo dietis perueni ad ciuitaten Thana, in qua pro fide Christi quatuor de fratribus nostris martyrizati sunt. Haec terra est optime situata, et in ea abundantia panis et vini, et aliorum victualium. Haec terra antiquitus fuit valde magna, et fuit regis Pori, qui c.u.m rege Alexandro praelium magnum commisit. Huius terrae populus Idolatrat, adorans ignem serpentes, et arbores: Et istam terram regunt Saraceni, qui vio lenter eam acceperunt, et subiacent imperio regis Daldili. Ibi sunt diuersa genera bestiarum, leones nigri in maxima quant.i.tate: sunt et ibi simiae, gatimaymones, et noctuae magnae sicut hic habentur columbae; ibi mures magni sunt, sicut sunt hic scepi, et ide canes capiunt ibi mures, quia murelegi non valent. Ad haec, in illa terra quilibet h.o.m.o habet ante domum suam vnum pedem fasciculorum, ita magnum sicut esset vna columna, et pes ille non desiccatur, dummod adhibeatur sibi aqua.

Multae nouitates sunt ibi, quas pulcherrimum esset audire.

De martyrio fratrum.

Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum c.u.m vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violenter deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et Schismatici, et c.u.m illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum; contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius, quam sero ver fort.i.ter verberauit, quae suo Kadi, i. Episcopo conquesta est; a qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quae dixit, quod sic; quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos esse homines maximae scientiae et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum esse c.u.m illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit c.u.m illis de fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui c.u.m eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus e contrario venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris, quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno c.u.m Diabolo patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc, quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem animae. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille, qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent.

Tantus enim est calor solis ibi, qud si h.o.m.o in eo per s.p.a.cium vnius missae persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares a tertia vsque ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt, quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra sit vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit, patebit qud fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro fide nostra ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum genera tolerare: verum tamen scire debetis, qud si ignis potestatem habeat comburendi nos hoc non erit propter fidem nostram, sed propter peccata nostra: fides enim nostra perfectissima et verissima est, et non est alia in mundo in qua animsae hominum possunt saluae fieri; Dum autem ordinaretur qud fratres conburerentur, rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua omnes senes, et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt ad illud spectaculum intuendum. Fratres autem ducti fuerunt ad plateam ciuitatis, vbi accensus est ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se proijcere, sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit dicens; Non vadus tu c.u.m sis senex, quia carmen aliquod vel experimentum habere posses super te, quare te ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem permittas. Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacob.u.m, eum in ignem proijcere volebant; quibus ille, permittatis, me quia libenter pro fide mea ignem intrabo: Cui Saraceni non adquiescentes eum violenter in ignem proiecerunt: ignis autem ita accensus erat, qud nullus eum videre poteret, vocem tamen eius audierunt, inuocantem semper nomen virginis gloriosae; Igne autem totaliter consumpto stet.i.t frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus, manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus, nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimiter conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, mod videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi: sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est de lana terrae Habraae, et ide nudus exspolietur, et in ignem proijciatur, et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum Kadi ignem in duplo magis quam prius accenderunt, et fratrem Iacob.u.m nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissime vnxerunt, insuper et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes c.u.m lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus iterum ignem exiuit illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit, peccatum est, deccatum est, offendere eos, quia sancti sunt. Hoc autem tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se fratrem Iacob.u.m, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte fratres, Ite c.u.m gratia Dei, quia nullum malum patiemini a n.o.bis, mod bene videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quam citius poteritis, quia Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti, admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis hominibus, qud nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich ver fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam Burgum modic.u.m ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam domo fuerant hospitati a.s.sociauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est enim Alkora.n.u.s lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, ver est locus vbi iacet Machomet. Quem loc.u.m ita visitant Saraceni, sicut Christiani sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos fratres interficerent, qui c.u.m aquam transijssent, facta est nox, et illo sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos c.u.m liberis nostris et vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam aeternam adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini nostri Iesu Christi, qui pro n.o.bis crucifigi et mori dignatus est, et pro fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum c.u.m illis quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos a nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse c.u.m eis interfectus esset.

Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem ver Iacob.u.m vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, prim percussus est c.u.m gladio in pectore, et secund caput suum abscissum est: Statim vt fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi subito tanta tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas fiebant, qud omnes mori crediderunt: Nauis etiam illa quae illos debuerat deporta.s.se submersa est c.u.m omnibus quae in se habuit, ita quod nunquam de illa postea aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi pro rebus fratrum praedictorum nostrorum, et tunc inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius fratrum praedictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui Kadi, et alij Saraceni maxima promittentes persuaserunt qud fidem suam renueret, et legem Machometi confiteretur, et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat, eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem diuersis paenarum ac tormentorum generibus affixerunt ipso semper constantissime in fide, et in Dei laudibus persistente, et fidem illorum Machometi deridente et destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse a suo proposito euelli, eum super quandam arborem suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem viuus et illaesus pependit: nocte ver ipsum de arbore sumpserunt, et videntes illum laetum, viuum et illaesum per medium suum corpus diuiserunt, mane autem facto nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personae fide dignae reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat reuelandum in certo tempore, quand Deo placuerit Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere, et congaudere c.u.m Deo et Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac diuidere vellent: qui excitatus horribiliter exclamauit sic, qud totam familiam terruit: quae sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me c.u.m ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus c.u.m ad eum venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, qud pro tempore suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias aedificari fecit, quas per Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus ad eum duceretur, A quo c.u.m adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, c.u.m videres quod Deus omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich c.u.m tota sua familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat.

Kadi ver audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio clam fugit, et sic euasit.

De miraculis quatuor fratrum occisorum

Est autem consuetudo in terra illa, qud corpora mortua non traduntur sepulturae, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis cit resoluuntur, et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta fuerunt sicut illa die quand martirizati erant: quod videntes Christiani qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorifice sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mec.u.m accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum loc.u.m fratrum nostrorum ea deportaui, habens mec.u.m socium, et vnum famulum. c.u.m autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dum dormirem domus illa a Saracenis subit accendebatur, vt me c.u.m domo comburerent. Domo autem sic accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum c.u.m ossibus dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et c.u.m illis in angulos domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in quo steti c.u.m ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quam cit autem c.u.m ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliae priores igne consumpta est, et multa alia loca circ.u.madiacentia combusta sunt. Aliud miraculum contigit, me c.u.m ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi piper nascitur abundanter, quia n.o.bis ventus totaliter defecit: quapropter venerunt Idolatrae adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt orationes funderemus Deo nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi, quod alij non intelligerent: qud nisi possemus ventum prosperum a Deo nostro impetrare, nos c.u.m ossibus in mare proijcerent: Tunc ego et socius fecimus orationes, vouentes multas missas de beata virgine celebrare, sic qud ventum placeret sibi n.o.bis impetrare. c.u.m autem tempus transiret, et ventus non veniret, accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput nauis iret, et clam in mare proijceret; quo proiecto statim affuit ventus prosper qui nunquam n.o.bis defecit, vsquequ peruenimus ad portum, meritis istorum martyrum c.u.m salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in Indiam superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem vocatam Carchan in qua sunt duo loca fratrum nostrorum, et ibi reponere istas reliquias volebamus.

In naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij: Nunc illi Idolatrae istam consuetudinem habebant, qud semper antequam ad portum applicuerint, totam nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent, et per hoc bonum portum attingere, et mortis periculum euadere crederent. c.u.m autem frequenter perquirerent, et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi fuerunt, sic qud illa non perpenderunt; et sic ad loc.u.m fratrum deportauimus c.u.m omni reuerentia, vbi in pace requiesc.u.n.t; vbi etiam inter idolatras Deus continue miracula operatur. c.u.m enim aliquo morbo grauantur, in terra illa vbi fratres pa.s.si sunt ipsi vadunt; et de terra vbi corpora sanguinolenta iacuerunt sumunt quam abluunt, et ablutionem bibunt, et sic ab infirmitatibus suis liberantur.

Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.

[Sidenote: Malabar.] Vt autem videatur quo modo habetur piper, sciendum qud in quodam imperio ad quod applicui, nomine Minibar, nascitur, et in nulla parte mundi tantum, quantum ibi; Nemus enim in quo nascitur, continet octodecim dietas, et in ipso nemore sunt duae ciuitates vna nomine Flandrini, alia nomine Cyncilim: In Flandrina habitant Iudaei aliqui et aliqui Christiani, inter quos est bellum frequenter, sed Christiani vinc.u.n.t Iudaeos semper: In isto nemore habetur piper per istum modum. Nam prim nascitur in folijs olerum, quae iuxta magnas arbores plantantur, sicut nos ponimus vites; et produc.u.n.t fructum, sicut racemi nostri produc.u.n.t vuas; sed quand maturesc.u.n.t sunt viridis coloris, et sic vindemiantur vt inter nos vindemiantut vuae, et ponuntur grana ad solem vt desiccentur: quae desiccata reponuntur in vasis terreis, et sic fit piper, et custoditur. In isto autem nemore sunt flumina multa in quibus sunt Crocodili multi, et multi alij serpentes sunt in illo nemore, quos homines per stupam et paleas comburunt, et sic ad colligendum piper secure accedunt. [Sidenote: Polumbrum ciuitas. Adoratio bouis.] A capite illius nemoris versus meridiem est ciuitas Polumbrum in qua maxima mercimonia cuiuscunque generis reperiuntur Omnes autem de terra illa bouem viuum sicut Deum suum adorant, quem 6. annis faciunt laborare, et in septimo faciunt ipsum quiescere ab omni opere; ponentes ipsum in loco solemni, et communi, et dicentes ipsum esse animal sanctum. Hunc autem ritum obseruant: quolibet mane accipiunt duas pelues de auro, vel de argento, et vnam submittunt vrinae bouis, et aliam stercori, de vrina lauant sibi faciem et oculos, et omnes 5. sensus: de stercore ver ponunt in vtrque oculo, postea liniunt summitates genarum, et terti pectus, et ex tunc dic.u.n.t se sanctificatos pro toto die illo: et sicut facit populus, ita etiam facit rex et regina. Isti etiam aliud idolum mortuum adorant, quod in medietate vna superior est h.o.m.o, et in alia est bos, et iliud idolum dat eis responsa, et aliquotiens pro stipendio pet.i.t sanguinem, 40. virginum: et ideo homines illius regionis ita vouent filias suas et filios, sicut Christiani aliqui alicui religioni, vel sancto in coelis. Et per istum modum immolant filios et filias, et multi homines per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa alia abominabilia facit populus iste b.e.s.t.i.a.lis, et multa mirabilia vidi inter eos quae nolui hic inserere. [Sidenote: Combustio mortuorum.] Aliam consuetudinem vilissimam habet gens illa: Nam quamdo h.o.m.o moritur, comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam comburunt viuam, quia dic.u.n.t quod ipsa ibit in aratura, et cultura c.u.m viro suo in alio mundo: si autem vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere c.u.m eis si velit sine verecundia et improperio, communiter tamen omnes praeeligunt comburi c.u.m marito; si autem vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum, sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem habet gens illa, qud foeminae ibi bibunt vinum, et homines non: foeminae etiam faciunt sibi radi cilia, et supercilia, et barbam, et homines non: et sic de multis alijs vilibus contra naturam s.e.xus eorum. [Sidenote: Mobar regnum vel Maliapor.]

Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum Mobar, quod habet in se multas ciuitates, et in illo requiescit in vna ecclesia corpus beati Thomae Apostoli, et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiae simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id est, mali Christiani, et schismatici.

De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.

In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam chordulam sericam c.u.m lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus quam vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt c.u.m chorda ad collum, alij c.u.m manibus retro ligatis, alij c.u.m cultello in brachio vel tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum reputant sanctum, et bene c.u.m Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad aedificationem ecclesiae suae, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc lac.u.m, et proiecta extrahunt: die autem annua constructionis illius idoli, rex et regina, c.u.m toto populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes c.u.m Canticis, et omni genere musicorum, et multae virgines antecedunt ipsum binae et binae, processionaliter combinatae modulantes: [Sidenote: Crudelissima Satanae tyrannis, et carnificina.]

Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sancte et secure: et in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiae custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis h.o.m.o offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes c.u.m histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo c.u.m peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritae pulchriores de mundo. Inde transiens iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminae omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vest.i.tum, deridebant me, dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et c.u.m mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales: Carnes humanae quando h.o.m.o est pinguis ita bene comeduntur, sicut inter nos bouinae: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari, et multis alijs. Mercatores autem c.u.m accedunt ad hanc regionem duc.u.n.t sec.u.m homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote: Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant c.u.m hominibus nudis in alia regione. Vltra transiu ad aliam insulam quae vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium millium milliarium, et rex illius insulae habet sub se 7.

reges coronatos, et haec insula optime inhabitatur, et melior secunda de mundo reputatur. In ea nasc.u.n.tur in copia garyophylli, cubibez, et nuces muscatae: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium victualium praeterquam vini. Rex illius terrae habet palatium n.o.bilissimum inter omnia quae vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos, quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro puro. c.u.m isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.

De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.

Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratae multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et c.u.m aqua temperet, et in bona quant.i.tate bibat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnae et ba.s.sae, et quand inciduntur c.u.m securi prope terram, exit de stipite liquor quidam secut gummae, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam prim ponunt in aqua maris, postea lauant eam c.u.m aqua dulci, et fit pasta valde bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote: Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si h.o.m.o ceciderit, nunquam postea comparet. In contrata illa inueniuntur Cannae longissimae plures pa.s.sus habentes quam 60 et sunt magnae vt arbores. Aliae etiam Cannae sunt ibi quae vocantur Ca.s.san quae per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet nodo earum ramuli produc.u.n.tur qui etiam prolongantur super terram per vnum miliare fere: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ide, communiter homines illius contratae portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et virtute illorum lapidum communiter isti homines triumphant in bellis, et in mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum, prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita duros in extremitate sicut esset ferrum: Similiter sagittant c.u.m sagittis sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum securitate. [Sidenote: Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis Ca.s.san faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa sibi necessaria. [Sidenote: Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres, quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.

De mult.i.tudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.

In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quant.i.tate, quod per magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare: Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui a gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri.

[Sidenote: Test.i.tudines magnae.] Ibi etiam sunt testudines ita magnae sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quae incredibilia forent, nisi h.o.m.o illa vidisset. In illa etiam contrata h.o.m.o mortuus conburitur, et vxor viua c.u.m eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dic.u.n.t homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum c.u.m eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similiter, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratae et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos a capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansae, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ide nullus audet sibi appropinquare, et dicitur qud non est lapis in mundo pretiosior illo.

Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, c.u.m tamen circa hoc laborauerit.

De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.

[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quae habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima mult.i.tudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissime elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dic.u.n.t gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dic.u.n.t aquam illam fuisse de lachrymis Adae et Euae, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permitt.i.t pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et c.u.m illis vngunt se valde bene, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugae illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiae, et adamantes, et margaritae, et aliae gemmae pretiosae: vnde opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quam aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illae quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quae non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quae vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quae quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et e contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma.

Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt n.o.bis respondeas, debetne talis a tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum c.u.m canticis, et omni laet.i.tia, ossa tamen eius honorifice sepelient. c.u.m autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multae aliae nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut h.o.m.o certificari poterit. De ista insula inquisiui a multis expertis, qui omnes vno ore responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se, siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dic.u.n.t quod maior pars illius insulae bene inhabitatur. Et hic istius Indiae facio finem.

De india superiori, et de Prouincia Manci.

In primis refero, qud c.u.m transirem per mare Oceanum per multas dietas versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quae India vocatur a Latinis. De ista India superiori inquisiui a Christianis, Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni, qui omnes vno ore responderunt, quod hae prouincia Manci habet plusquam 2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium, puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius prouinciae sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo eleemosynam peterent. Viri istius prouinciae sunt satis formosi, sed pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminae vero sunt pulcherrimae inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat a mari per vnam dietam, positaque est super flumen, cuius aqua prope mare cui contignatur, ascendit super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiae idolatrat. Ista autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti.

[Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod 300. librae de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent vnum os super caput quant.i.tatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori: et ita est de anatibus, et gallinis, quae magnae sunt valde in illa terra plusquam duae de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes, nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in maxima abundantia. Inde transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent duo loca, ad quae portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi qud inerant 3000.

religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster.

Isti religiosi omni die pasc.u.n.t Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi qud illa quae detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita qud fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cib.u.m illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.

De Ciuitate f.u.ko.

Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quae vocatur f.u.ko, [Marginal note: Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli maximi et pulcherrimi, et gallinae ita albae sicut nix, lanam solum pro pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates, et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut nix, et homines totaliter diuerse ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminae quae sunt desponsatae portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quae transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre piscari, veni mec.u.m; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum, ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3.

cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora, quibus repletis vir ille dissoluit fila a collis eorum, et ipsi reintrantes flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et se ligari sicut prius permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et optimi mihi videbantur. [Sidenote: Alias Cansai, vel Quinzai.] Inde transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quae vocatur Kanasia, quae sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi, Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin bene inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quam ipsa ciuitas contineat 12. portas habet princ.i.p.ales, et in via de qualibet illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates forte maiores vt aestimo, quam est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quae semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium, quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes ciuitatis continue custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai.

Vnum mandatum dic.u.n.t gentes illius ciuitatis a domino se recep.i.s.se. Nam quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum c.u.m dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic pro vno igne soluent. Isti ignes sunt bene 85. Thuman, eum alijs 4.

Saracenorum quae faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit, reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et alij transeuntes per terram, vnde maxime fui miratus quo modo tot corpora hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz.

panis et vini, et carnium de porco praecipue c.u.m alijs necessarijs.

De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.

In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem Christi, in cuius hospitio continue habitabam, dum fui ibi, qui semel dixit mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi qud sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban Francus, i. religiosus venit de inde vbi sol occidit, et nunc vadit Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ide ostendas sibi aliquid, qud si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos magnos repletos reliquijs quae supererant de mensa, et duxit me ad vnam perclusam paruam, quam aperuit c.u.m claue, et aparuit, viridarium gratiosum et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percut.i.tur quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa descenderunt de monte illo, aliqua vt simiae, aliqua vt Cati, Maymones, et aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et c.u.m comedissent iterum cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus inquisiui quae essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animae n.o.bilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et sicut vnus h.o.m.o fuit n.o.bilis, ita anima eius post mortem in corpus n.o.bilis animalis intrat. Animae ver simplicium et rusticorum, corpora vilium animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit sibi, non enim poterat credere, qud aliqua anima posset sine corpore manere. [Sidenote: Chilenso.] Inde transiui ad quandam ciuitatem nomine Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt 360. pontes lapidei pulchriores quam vnquam viderim, et bene inhabitatur, et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum.

[Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod vbi est strictius habet in lat.i.tudine 7. milliaria, et illud flumen per medium terrae Pygmaeorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quae de pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quam aliqui homines in mundo. Inde per illud flumen transiens, veni ad vnam ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea tres ecclesiae Nestorianorum: haec ciuitas n.o.bilis est, et magna, habens in se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia, de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum c.u.m dimidio: Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit dominus populo, quia dimitt.i.t ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites, dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine meo, et tantum in festo volo expendere, et per illum modum melius conuiuant amici in pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Sidenote: Montu.] Per 10.

milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata Montu, quae maius nauigium habet, quam viderim in toto mundo; Et omnes naues ibi sunt albae sicut nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quae nullus h.o.m.o crederet nisi viderentur.

Chapter 189 : END OF MANDEVILLE'S VOYAGES.Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch
  • 14
  • 16
  • 18
  • 20
  • 22
  • 24
  • 26
  • 28
Select Lang
Tap the screen to use reading tools Tip: You can use left and right keyboard keys to browse between chapters.